ch. 6
Dat.6.1
Sed haec propter hiemale tempus minus prospere
procedebant. audit Pisidas quosdam copias adversus
se parare. filium eo Arsidaeum cum exercitu mittit;
cadit in proelio adulescens. proficiscitur eo pater non
ita magna cum manu, celans, quantum vulnus accepisset, quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam
de male re gesta fama ad suos perveniret, ne cognita
filii morte animi debilitarentur militum.
Dat.6.2
quo contenderat, pervenit iisque locis castra ponit, ut neque
circumiri multitudine adversariorum posset neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet
expeditam.
Dat.6.3
erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius,
praefectus equitum. is desperatis generi rebus ad
hostes transfugit. id Datames ut audivit, sensit, si
in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri idem consilium sequerentur;
Dat.6.4
itaque in vulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus interficeret
hostes: quare relinqui eum par non esse et omnes
confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, futurum ut adversarii non possent resistere, cum et
intra vallum et foris caederentur.
Dat.6.5
hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem persequitur, qui
tantum quod ad hostes pervenerat, cum Datames signa
inferri iubet.
Dat.6.6
Pisidae nova re commoti in opinionem
adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse,
ut recepti maiori essent calamitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare fieret, ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum
neutri parcerent, celeriter sunt concisi.
Dat.6.7
reliquos Pisidas resistentes Datames invadit: primo impetu pellit,
fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium
capit.
Dat.6.8
tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostes profligavit, et, quod ad perniciem suam
fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque
acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius
factum usquam legimus.